monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6 > sectio > sectio 117 > cpl894.217 > sectio 15 > bnf7296.57 > 24 > sectio 4 > 4 > sectio 78 > 14 > 6 > sectio > 20 > csg7.123 > 55
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 54. <<<     >>> 56.

55.

1 Consideratis igitur, quae offensionis causae exstiterint, quod sacerdotio fungi indigni vellent, et propterea dissiderent, quod immurmurarent improbantes in sacerdotis sui electione iudicium Dei: propterea totum populum metus ingens corripuit, poenae terror involvit universos.
2 Obsecrantibus tamen omnibus, ne paucorum insolentia omnes perirent, designantur sceleris rei, et a totius populi corpore ducenti quinquaginta cum auctoribus suis separantur viri, immugiens terra in medio plebis scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur noxii, et ita ab omnibus mundi huius ablegantur elementis; ut nec aerem haustu, nec coelum visu, nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro.